Latin
MEMMMI
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 87
Unproofread scanNot analysed yet
ria circa finem Februarij mensis lapide in sinistro bregmate percussa fuit: haec cùm ab ignaro agrestíque barbitonsore curaretur, in dies in deteriorem statum labebatur, ita vt de eius vita omnino desperarent. Ad cuius curam circa nonum diem secundus Botallus mihi frater (vir etenim in chirurgia exercitatissimus: nam eo tempore sub eius instituto chirurgiam exercebam) conuocatus fuit. Hic rectè symptomata perpendens, illico cutem aperit, os detegit, &subsequen ti die terebello perforat: at in ea parte cerebrum penitus immobile vidimus, durities ingens, cum nigritie apparebat, vt crusta in carne facta omnino videretur: quamobrem de eius salute plurimùm disfidebamus. Verùm non omnino perterritus frater duplo aegyptiaci, rosacei mellis simplum commiscuit, &cerebro superposuit eodem die sanguinem è brachio misit, sequenti purgauit. At dolores remitti coepere, puris vestigium aliquod apparere: quare &eundem, &tertium quoque diem in eodem medicamine persistere satius esse duxit.