Latin
MEMMMI
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 88
Unproofread scanNot analysed yet
Sequentibus verò diebus solo melle rosaceo contentabatur, cui imposterum, cùm aliquantulum magis exsiccare intendebat, &ireos, &hordei pollinem aduiciebat, sic vt ad finem vsque feliciter rem duxerit. Nam ex hac cura maiore admiratione sum affectus, quàm ex aliis aliquot, in quibus à principio meninx erat sauciata. Si igitur (vt dixi) super cerebrum putredo, corruptelâ ve aliqua eueniat, quae melle abstergi non possit, puluerem praecipitati immisce, vel aegyptiacum, quantum sat esse rectè iudi caueris, omnique industria simul humores in contrarias partes reuellendo purgatione, si liceat, vel reiterata phlebotomia, ac caeteris reuellentibus ingeniis. Sed qnia corrupte la haec in curabilibus affectibus non contingit, vt plurimum, nisi vel ex aegri malo habitu, vel intemperantia, vel ex artificis improuidentia. Quomodo igitur, &quibus prouisio fiat, declarandum erit. Nam quae di Prouisio.