Latin
MEMMMI
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 89
Unproofread scanNot analysed yet
cta sunt, ad affectus tantùm curationem pertinent. Curato igitur vulnere, prima die panos in oxyrrhodino, &bolo armena infusis Reperciu circunstantibus partibus superpones, leuiter tientia. frigidos, si aestas fuerit: tepidos, si hyems. At in vtraque tempestate repercutientia bis, terve in die sunt repetenda, ac saepius, si dolor aliquis infestet, iis vti licebit, quousque phlegmones timetur. Haec autem suspecta est, quoad suppurabit vulnus. Quum igitur sup puratio apparet, pannum in vino austero madidum pressum, ac calidum superponere satis erit. Sed attendendum est, ne frequentatis plus, quàm deceat, refrigeranntibus, vulne ris coctionem, quae vi caloris naturalis perfi citur, remoreris. Nam plures ignaros vulnerarios, ac quandoque alios, qui se plurimum in arte scire profitebantur, saepius obiurgaPhlebetouimus, in hoc errantes. Phlebotomiam prae mia. tereà statim à prima curatione (nisi nuper à cibo sit, vel abundantiùs è vulnere emanauerit sanguis, vt vires deiecerit) in cephalica brachij, affectam partem respicientis, facies, ac sanguinis tantum educes, quantum &vires, &tempestas indicauerint, affectum semper supponimus.