Latin
PETTORVM
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 9
Unproofread scanNot analysed yet
PETTORVM. AVTHORE LEONARDO BO TALLO ASTENSE MEDICO. VO. tota oratio clarior reddatur, primò quid sit ge nus, quod intendimus, descri bere conueniet, deinde quomodo finem optatum assequi possit medicus, chirurvusve, qui rem tractabit, exponere, non dissidendo à famigeratorum scriptorum scientia, non antiquorum modò, ve rumetiam recentiorum, vbicunque illam ratio comitabitur: etsi quicquam boni in hoc genere à nobis inuentum sit, (quod non minimum fore existimamus) adiiciendo, omissa omni animi gloria, ac tantùm tuendae veritatis desiderio motus, patientibusque occurrendi, vbicunque ars prodesse poterit. Dicimus igitur subiectum nostri negotij esse, vulnus cum contulione, laceratione, ac saepius cum ossium fractura, à sclopettorum glande factum. Verùm antè, quàm vlterius progredia mur, cùm inter scriptores neotericos, qui de hacire ex professo tractare susceperunt, nonnulla sit de puluere huius instrumenti disceptatio, dignáque discussione: non erit opere indignum, circa eam paululum laborare. Dicunt autem aliqui, puluerem hunc venenosum non esse, alij saeuientes negant, argumenta frangunt, &contrariam opinionem leuioribus mediis fulciunt.