Latin
DISSERTATIO
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 16
Unproofread scanNot analysed yet
DISSERTATIO inclusam, maximè talibus meatibus, quales in unoquoque Magnete inesse ostendi. Et hanc ob rem quamprimùm terra initio aetheri fuerit circumfusa, necesse est, ut materia illius subtilior hos terrae meatus Magneticos statim sit ingressa; id quod maxima cum celeritate est factum, quia in has cavitates quasi in loca vacua summâ vi irrupit. Tantâ ergò celeritare emensis singulis meatibus, materia haec subtilis in aetherem ambientem prosiluit; ab eoque tanquam ab obice firmo est reflexa, simili modo ferè quo aër contra aquam fortissimè impulsus repercutitur, atque ad latera deflectitur. Quare haec materia, quà minimam invenit resistentiam, moveri perrexerit necesse est; ad latera autem defluere debuit, quoniam reverti, unde venerat, tam ob structuram meatuum, quàm ob materiam simili vi insequentem minimè potuit. Facilè igitur ad latera defluens ad orificia meatuum revertetur, in quae initio intraverat; ubi non solùm nullam resistentiam offendet, sed quia liberrimè ingredi potest, eò undequaque pressa quasi attrahetur. Cùm igitur fuerit denuò in hos meatus ingressa, atque simili modo reverti debeat, mox flumen continuum seu vorticem perennem circa terram formare debuit; propterea quòd materia subtilis ex meatibus erumpens vestigia antecedentis continuò sequendo quasi sponte ad orificia meatuum perducitur, hocque motu periodico sine ulla intermissione agitatur. §. 22. Si igitur globus AB repraesentet tellurem, in qua FIS. III. meatus Magnetici ab A ad B sint dispositi, ita ut materia Formatio vorticis circa aetheris subtilior ad A ingrediatur, in B verò exeat; tum ob terram exisrationes expositas materia subtilis ad B erumpens utrinque tentis uberiùs explicatur. deflectet, atque ad C &D circumfluendo revertetur ad A, ubi denuò in meatus Magneticos intrabit, sicque vorticem permanentem circa terram constituet. Neque tamen perpetuò eadem materia aetheris subtilior ad hunc vorticem formandum impendetur; sed in C &D continuò quaedam particulae cum aethere circumfuso sese permiscebunt; quae jactura autem statim per novam similis materiae subtilioris ab aethere obstante secretionem ad A factam resarcietur: ita ut non perpetuâ i ur g.