Latin
DE MAGNETE
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 17
Unproofread scanNot analysed yet
DE MAGNETE. perpetuâ permixtione, quae sit, dum materia subtilis extra meatus per aetherem revolvitur, vortex tamen perennis conservetur. Erunt igitur A &B ambo terrae poli Magnetici, qui cum à dispositione meatuum Magneticorum AB pendeant, neque cum veris terrae polis singularem habeant connexionem, mirum non est, quòd poli Magnetici à polis mundi discrepent, unde declinationis Magneticae causa potissimùm originem trahit; quae autem in sequentibus accuratiùs perpendetur. §23. Quoniam si terra tolleretur, aether in regione ACBD ferè quiesceret, quaestio sponte se offert, unde teriâ in AB constitutâ, tam vehemens motus in materia aetlieris subtiliori oriatur constat enim motum sine dispendio virium omninò produci non posse. Cùm igitur demonstraverim, istum motum à vi aetheris elastica generari, necesse est, ut haec vis elastica circa terram sensibiliter diminuatur; atque satis probabile videtur, hanc diminutionem vis elasticae reciprocè proportionalem esse distantiis à centro terrae. Hoc autem concesso, causa gravitatis tanto studio inquisita, fit maximè obvia. Sit enim corpus Pp ad distantiam OP à centro terrae O positum, cujus crassities Pp respectu distantiae O Pquâsi sit nulla. Quòd si jam vis aetheris elastica absoluta ponatur =E, erit haec vis diminuta in P=E AAt illâ vi corpus deorsùm, hac Op. verò sursùm urgetur, unde vis praevalens, quae corpus deorA. PI sùm urgebit, erit =Op. 0p, ideoque proportionalis reciprocè quadrato distantiae corporis à centro O. Hìc autem locus non est haec fusiùs persequendi, ac pro rei dignitate confirmandi; interim tamen haec transitio plurimùm valere debebit ad theoriae praesentis veritatem evincendam, propterea quòd solius veritatis hoc est proprium ut cum omnibus phaenomenis perfectissimè conveniat. §. 24. Cùm igitur gravitas inde oriatur, quòd in vicinia terrae vis aetheris elastica debilitetur ob vorticem Magneticum