Latin
DISSERTATIO
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 18
Unproofread scanNot analysed yet
DISSERTATIO circa terram formatum, perquàm verisimile est Solem atque Planetas pariter ejusmodi meatibus Magneticis abundare; hincque circa corpus cujusque similem vorticem materiae aetheris subtilioris existere, quo vis elastica aetheris in vicinia horum corporum pro inversa distantiarum ratione diminuatur, sicque gravitas universalis rationem distantiarum inversam duplicatam sequens efficiatur. Haec certè gravitatis explicatio, sicuti quasi sponte se obtulit, ita statim omnibus reliquis explicationibus, quae adhuc sunt excogitatae, facilè palmam praeripit; quia non solùm tantis difficultatibus, quàm reliquae, non premitur, sed etiam tam facilè atque naturae convenienter omnia phaenomena felicissimè explanat. Non dubitarim quoque ex hoc eodem principio causam virturis electricae dilucidè explicare; verùm quoad haec mihi susiùs evolvere liceat, in eum tantùm finem hìc annotare visum est, quò veritas systematis, in quo corroborando sum occupatus, eò magis eluceat, atque adversùs omnes objectiones, quas equidem non admodùm pertimuerim, firmiùs consistat. Vorticis Ma §. 25. Quod igitur ad vorticem illum materiae subtignetici motus circa terram formatum attinet, statim manifestum est cecuratiùs defieritatem materiae subtilis in meatibus AB, ubi à reliquo nitur. FIG. III. aethere omninò est separata, esse maximam, ideo quòd à summâ vi elasticâ sollicitata in his meatibus ferè nullam sentit resistentiam. Quando verò ad B ex his meatibus prorumpit, &ab aethere circumfuso quasi reflectitur, &directionem suam ad latera C &D inflectere cogitur, tum ejus celeritatem vehementer diminui oportet. Hanc ob causam flumen materiae hujus subtilis extra terram plurimùm amplificabitur, perindè ac fluvius ubi minore celeritate progreditur, in majus spatium se simul expandit ita ut in quovis loco celeritas sit amplitudini spatii quod occupat, reciprocè proportionalis. Huc autem accedit, quòd cum hac materia subtiliori extra meatus Magneticos mota, non exigua aetheris naturalis portio permisceatur; quò fit, ut volumen vorticis extra terram eò magis augeri, contrà verò celeritas diminui debeat. TNMNEE 1 *