Latin
DE MAGNETE
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 21
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam hactenùs duorum tantùm polorum Magneticorum terrae mentionem feci, tamen ex iisdem principiis facilè intelligitur, structuram terrae internam ita comparatam esse posse, ut plures polos exhibeat: atque adeo Halleii systema cum hac theoria egregiè consistere possit, qui prope utrumque polum mundi binos polos Magneticos statuit. Si enim terra circa centrum &axem per notabile intervallum Magneticis corporibus careat, ita ut meatus Magnetici AB &ab sensibiliter sint à se invicem sejuncti, tum poli A &a, itemque ex altera parte B &B, confundi atque unum polum constituere non poterunt; sed quaruor polos diversos repraesentabunt, qui à polis mundi P &p vel aequaliter vel inaequaliter distabunt, prout directiones meatuum fuerint axi Pp parallelae vel secùs: atque ipsa systemata meatuum AB &ab magis minusve ab axe sint remota. Cùm autem haec ab interna constitutione terrae pendeant, à priori minimè determinari poterunt, sed ex ipsis phaenomenis concludi debent; quod negotium observationes circa declinationem &inclinationem acûs Magneticae institutae potissimùm conficient. Sufficiat igitur possibilitatem plurium polorum Magneticorum in terra ostendisse; atque ex thec ria docuisse, hos polos propter motum vertiginis terrae continuò ab ortu in occasum circumferri debere, quod ipsum cum experientia mirabiliter concordat in hoc haemispherio, dum repugnat in altero. §. 30. Haec in genere de universa tellure, quatenùs virtute Magneticâ pollet, annotare visum est, antequàm theoriam in specie ad Magnetem ac ferrum applicarem: quoniam virtus Magnetica, quae in Magnete ac ferro deprehenditur, maximam partem vortici illi materiae Magneticae circa terram formato originem suam deber. Etsi enim in unoquoque Magnete, si a terra remotus in aethere versaretur, imilis materiae subtilis motus periodicus, &quasi vortex, nascim Cui