Latin
DISSERTATIO
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 22
Unproofread scanNot analysed yet
DISSERTATIO deberet, tamen is cùm ob corporis parvitatem, tùm propter meatuum paucitatem, respectu vorticis terrestris maximè debilis atque adeo vix foret sensibilis. Sin autem Magnes jam in vortice terrae sit constitutus, multò majorem acquiret virtutem; propterea quòd materia Magnetica hoc loco valde abundat, neque demùm à reliquo aethere secerni debet. Tum verò, in quo maximum positum est momentum, materia Magnetica in vortice terrae jam motu est praedita, quò fit, ut non solùm in meatus Magneticos majori vi irrumpat, sed etiam hos meatus secundùm suam motûs directionem disponere valeat. Unde in Magnete vis sese versùs certas plagas convertendi nascitur, quae prorsùs abesset, si Magnes in aethere adhuc quiescente versaretur, quippe quo casu Magnes ad omnes situs foret indifferens. Hunc igitur duplicem vorticis terrae effectum in singulos Magnetes diligentiùs perpendere conveniet, ut intelligatur cujusmodi phaenomena in unoquoque Magnete solitario evenire debeant: quo facto, quemadmodùum plures Magnetes tùm inter se, tùm ratione ferri, affecti esse debeant, investigabo. §. 31. Cùm igitur materia subtilis Magnetica in aethere terrae circumfuso ingenti copiâ abundet, in cujusque Magnetis meatus magnâ vi irrumpet, atque ob summam aetheris elasticitatem vehementi rapiditate per eos fluet. Tantâ igitur celeritate ex his meatibus quoque prorumpet, quàm, cùm resistentiam aetheris conservare nequeat, primùm ipsa celeritas statim diminuetur, tùm verò directio ad latera inflectetur, atque statum permanentem quaerendo, tandem ita motum temperabit, ut ad orificia meatuum revertatur, Continuo ergò transitu per meatus atque reditu vortex omninò similis ei quem circa terram generatum esse ostendi, circa singulos Magnetes efformabitur. In hujusmodi autem vortice minore unum Magnetem ambiente materia subtilis Magnetica multò inerit copiosior, quàm in vortice terrestri, eò quòd non solùm eadem materiae Magneticae copia adest, sed etiam per meatus Magnetis continuò nova secretio istius materiae subtilioris aetheris à crassiore accedit.