Latin
DISSERTATIO
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 25
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam igitur materia subtilis, &proprium habeat motum AC, &ad motum AB suscipiendum sollicitetur, duplici hoc motu efficietur, ut materia subtilis annitatur promoveri secundum directionem diagonalis AD, completo parallelogrammo ABDC, cum celeritate per ipsam diagonalem AD expressa. Ex hoc conatu secundùm directionem AD movendi, nascitur necessariò vis meatum versùs hanc ipsam directionem convertendi, quae vis, cùm à celeritate ipsa AD, tum ab angulo BAD, pendebit. Cùm igitur meatus AB in A urgeatur in directione AD; resolutâ hac vi in normalem ad AB &incidentem, illa, quae erit ut AD. sin. BAD, exhibebit vim convertentem. Quare cùm sit ex trigonometria AD: AC =sin. BAC: sin. BAD, erit AD. sin. BAD=AC. sin. BAC; &hanc ob rem vis meatum AB versùs directionem vorticis AC convertens erit ut AC. sin. BAC. §. 35. Hinc ergò erit vis, qua meatus Magneticus AB versùs directionem vorticis AC inflectitur, in ratione composita ex celeritate materiae vorticosae AC &sinu anguli BAC, quo situs Magnetis à directione AC dissider. Cùm igitur celeritas materiae vorticosae AC maneat quasi eadem, meatus Magneticus quiescere non poterit, nisi cùm fuerit sinus anguli BAC =O; quod quidem duobus casibus sit, altero quo angulus BAC =O, altero quo BAC =duobus rectis. Quamvis autem hoc posteriori casu quiescere possit, tamen hìc non dabitur status quietis permanens, sed quamprimùm meatus vel tantillum ab hoc situ declinatur, tum sese in alterum aequilibrii statum permanentem, ubi BAC=O, recipiet, ubi acquiescere poterit. Maximè autem in hunc situm contendet, si ab eo ad angulum rectum distet, hoc est, si angulus BAC fuerit rectus, tum enim hujus anguli sinus sit maximus, quippe sinui toti aequalis. Sin autem angulus BAC fuerit sive acutus sive obtusus, vis e ter rt 3 M ge