Latin
DISSERTATIO
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 24
Unproofread scanNot analysed yet
DISSERTATIO §. 33. Ex hac naturae lege universali dijudicare licet; irectio Magnetis conquomodo Magnes in vortice terrestri Magnetico positus venire debet cum motu affici debeat. Ac primò quidem si à motu hujus materiae materiae Masubtilis abstrahamus, ea, utì jam est ostensum, in meatus gnetic, Magnetis penetrabit, &vorticem circa Magnetem efformabit, qui multò magis materiâ subtili Magnericâ abundabit, quàm vortex terrestris in quo continetur. Quod autem ad motum vorticis terrestris attinet, perspicuum est, si directio meatuum Magnetis ita congruat cum motu materiae subtilis, ut etiam cursum non inflectendo in meatus ingredi possit, tum motum fore celerrimum, &penetrationem meatuum minimâ difficultate perfici; quoniam &vis elastica &motus in materia subtili jam insitus ad eundem effectum producendum concurrunt. Cùm igitur in hoc statu maximus effectus producatur, dubium est nullum, quin vortex terrae Magneticus vi sit praeditus Magnetes quosvis in hanc ipsam directionem, in qua effectus oriatur maximus, dirigendi. Atque hoc aeque certè evenire debere statuendum est, ac si ipsae vires, quibus ista directio efficiatur, perfectissimè essent cognitae. Quamvis autem in hac ratione acquiescere possemus, tamen quia in hac Magnetum conversione omnis theoriae cardo versatur, operam dabo, ut clariùs intelligatur, quomodo iste effectus secundùm leges mechanicae producatur; quò magis ex consensu causae finalis cum causa efficiente veritas theoriae perspiciatur atque confirmetur. Conversio §. 34. Consideremus unicum meatum Magneticum in Magnetis vervortice terrestri liberè positum; quod enim in uno meatu sûs certam evenire debere ostendetur, idem in pluribus atque ideo in plagam meexchanicè ntegro Magnete usuvenire debet. Teneat igitur meatus plicatur. Magneticus situm AB, atque materia subtilis vorticosa hoc FIG. VI. loco moveatur secundùm directionem AC; cujus celeritas per hanc rectam AC exprimatur, ita ut directio meatûs AB cum directione motûs materiae subtilis angulum constituat BAC; qui angulus si foret nullus, dubium non est, quin meatus in hoc statu permansurus esset. Consideretur nunc celeritas, quâ materia subtilis Magnetica in meatum esset irruptura, si quiesceret, &à sola elasticitate urgeretur, &repraesentetur haec celeritas per rectam AB.