Latin
DE MAGNETE
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 27
Unproofread scanNot analysed yet
DE MAGNETE. colligere licet; cùm enim singuli meatus situm intentum recipere nequeant, omnes conjunctim ejusmodi situm medium eligent, in quo vires dirigentes se mutuò in aequilibrio teneant. Acûs Magne§. 37. Cùm ergo Magnetes anomali nullum ampliùs ticae directio negetium facessant, si Magnetum simplicium, in quibus in vortice termeatus cursu parallelo ab uno termino ad alterum in direstri indagatur. rectum extenduntur, duosque polos distinctos exhibent, ratio fuerit exposita, ad hujusmodi Magnetes potissimùm spectabo. Magnetem scilicer sum consideraturus omni ferè crassitie carentem, in quo meatus arctissimè uniti ab uno termino ad alterum secundùm lineas rectas excurrunt, atque adeo acui Magneticae perfectè similem. Quare cùm acus Magnetica ratione virtutis à Magnete non discrepet, nihil impediet, quominùs in hoc negotio pro Magnete acum Magneticam substituam, quoniam in ea directio multò clariùs percipi potest, quàm in Magnete plerumque difformi. Sit igitur hujusmodi acus Magnetica etiam gravitatis expers, seu ita suspensa, ut sese liberrimè in eum situm, quem FIG. VIII. vortex terrestris intendit, recipere possit. Sint igitur A &B duo terrae poli Magnetici sibi è diametro oppositi, in quorum altero A materia subtilis terrae meatus ingrediatur, in altero verò B iterùm prorumpat. Quanquam autem difficile est determinatu, uter horum polorum Boreae vel Austro respondeat, quoniam uterque eadem phaenomena producit, tamen ne ambiguitas consusionem pariat, citra errorem hoc dubium tollere licebit. Assumam itaque illum terrae polum A, ubi materia Magnetica in meatus irrumpit, circa Austrum esse positum, alterumque B materiam subtilem evomentem in regione Boreali constitui. Erit enim B polus terrae Magneticus Borealis, A verò Australis; neque enim hîc plures polos, etsi adsint, considerasse opus est, cùm quod de duobus demonstrabitur, idem facilè ad plures transferri queat. In figura porrò interior circulus nucleum terrae, in quo vim Magneticam maximè vigere probabile est, repraesentat, exterior verò ipsam terrae superficiem, inter quanu Dij gx. τΣ ρυxa s um