Latin
DISSERTATIO
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 28
Unproofread scanNot analysed yet
DISSERTATIO &nucleum crusta terrae superior continetur, ob plurima corpora heterogenea multò minore virtute praedita. Acûs Magnep. 38. Quanquam lineas illas curvas, per quas materia ticae declinasubtilis ex polo B egressa ad polum A revertitur, definire tio explicatur. non ausim, tanien manifestum est, motûs directionem in ipsis polis A &B esse verticalem, in locis autem intermediis C &D horisontalem, quae loca quasi aequatorem Magneticum exhibebunt: unde quò magis ad polos A &B accedatur, eò major proditura sit inclinatio directionis materiae subtilis ad horisontem. Haec autem generalis motûs idea ad praesens institutum sufficiet, quoniam specialis cognitio ob summam irregularitatem ne quidem sperari potest. Si igitur acus Magnetica ab, in qua sit a polus materiam Magneticam deglutiens, D verò polus eructans, in loco quocunque vorticis terrestris versetur, ea ita disponi debebit, ut ejus polus a materiae subtili ingressum praebens polum terrae B naturae contrariae, unde materia subtilis advehitur, spectet, alter verò polus b ad terrae polum A vergat, eruntque adeo poli diversae naturae sibi amici, ejusdem autem naturae inimici. Versabitur ergo acus Magnetica primùm in circulo verticali per polos terrae Magneticos transeunte, cujus à meridiano vero distantia in quovis terrae loco exhibebit declinationem Magnetis. Praeterea verò nisi acus versetur in aequatore Magnetico CD, ad horisontem inclinabitur, atque in hemisphaerio quidem Boreali CBD acus terminus a Boream spectans infra horisontem deprimetur, in altero autem hemisphaerio supra horisontem elevabitur: quae inclinatio ad horisontem eò erit major, quò propiùs ad polos Magneticos A vel B acus admoveatur. Quamobrem ex declinatione &inclinatione acûs Magneticae in quovis loco terrae directio cursùs materiae subtilis Magneticae cognosci poterit. Phaenomena §. 39. Si igitur terra duos tantùm haberet polos Magneacûs Magneticae à priori difticos sibi è diametro oppositos, tum ex factis aliquot obficulter definiservationibus non adeo difficile foret, pro quovis terrae loco ri possunt. tam declinationem quàm inclinationem acûs Magneticae à gge im