Latin
TETTEETEE TETEEE
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 30
Unproofread scanNot analysed yet
DISSERTATIO tilis aequalis utrinque vis imnendetur, &ab hac aequalitate status aequilibrii pendebit. Quòd si igitur eveniat, ut materia subtilis in β sublatis obstaculis directè progredi possit, tum ob cessantem hoc loco reflexionem vortex ex hac parte minori vi premetur, quàm ad a, hincque ipse Magnes in A majori vi sollicitatus quàm in B actu secundùm directionem AB propelletur. Simili modo si ad à aliunde sufficiens copia materiae subtilis advehatur, ut reflexio materiae vorticis in hac regione suspendatur, tum pressio vorticis ad E superabit pressionem ad à, ideoque ipse Magnes ad B majore vi impulsus secundùm directionem BA promovebitur. Similiter intelligitur, si in G alius materiae subtilis fluxus contrà incurrat, qui quasi cum vortice ad B erumpente conflictetur, tum ob majorem ad G reflexionem, compressionem quoque vorticis in hoc loco praevalere debere, unde Magnes ab altero illo materiae subtilis incursu repelletur in directione BA. Atque generatim quibus in locis inflexic materiae subtilis à causa externa vel augetur vel diminuitur, propter vim, quam inflexio postulat, vel auctam vel diminutam, compressio Magnetis iisdem in locis vel major vel minor evadet, sicque sublato vorticis aequilibrio Magnes ad motum sollicitatur. §. 41. Ex his nunc facilè omnes effectus, qui in Magnetem mutua attractione ac repulsione cernuntur, determinari poterunt. Sint primò duo Magnetes ita positi, ut eorum axes AB &ab in directum jaceant, atque poli diversi nominis A &b se mutuò respiciant. Hoc casu perspicuum est, materiam Magneticam ad b erumpentem, non solùm non tantam resistentiam invenire, sed etiam à vi elastica aetheris ad orificia alterius Magnetis A urgeri, ita ut materia Magnetica ad b prosiliens recta in meatus A irrumpat. Hinc igitur neque omnis materia subtilis ex b erumpens reflectetur, neque ea quae ex B in A esset reversura, cursum suum inflectet; sed ulterius per ? &γ ad a usque progredietur, ita ut per confusionem horum duorum vorticum propemodum unicus vortex oriatur. Hanc ergo ob causam compressio utriusque vorticis, inter polos A &b diminuetur, atque isti ambo Magnetes ad se mutuò urgebuntur. Permistio autem vorticum, hincque compressionis ad Ab diminutio, à magnitudine utriusque vorticis &distantia Magnetum pendebit. Quò enim Magnetes fuerint propiores, eò major pars materiae Magneticae ad b erumpentis recta in A ingredietur, hincque eò minor portio reflectendo ad a perveniet: ob eandemque rationem eò minor portio materiae subtilis in B exeuntis ad A deducetur, sed maximam partem per 7 &d ad alterius Magnetis polum a propagabitur.