Latin
TETTEETEE TETEEE
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 31
Unproofread scanNot analysed yet
Manifestum ergo est, quò Magnetes sibi sint viciniores, eò majori vi eos ad se invicem pelli debere, donec si poli A &b ad mutuum contactum perveniant, omnis materia Magnetica ad b effluens immediatè in alterum Magnetem ingrediatur, simulque omnis materia ad B erumpens in à usque reflectatur; ita ut unus vortex simplex existat, nisi ambo Magnetes magnitudine multùm inter se discrepent. §. 42. Sint denuò axes duorum Magnetum AB &a b in directum dispositi; at poli ejusdem nominis seu inimici A &a se mutuò respiciant. Atque hoc casu facilè intelligitur ratione vorticum contrarium praecedentis casûs usuvenire oportere; cùm enim materia subtilis ad B &b reflexa sibi occurrat, &conflictus mutuus nascatur, uterque vortex inter A &à proptereà magis comprimetur, ex quo Magnetes se mutuo repellere debebunt. Interim tamen dum utraque materia subtilis ex B &ex b prorumpens motum suum quantùm fieri queat, conservare conatur, dubium est nullum, quin pars quaedam materiae ex b redeuntis viam sibi per alterum vorticem aperiat atque per e in A ingrediatur: similique modo vorticis ex B recurrentis portio per ad a penetrabit, sicque permistio quaedam vorticum modò major, modò minor orietur. Ex tali ergo vorticum permistione ob rationem antè allegatam attractio oriri debebit, quatenùs autem reliquae vorticum portiones eò promtiùs in g &h inflectuntur, ex hac fortiori reflexione repulsio nascetur: qui duo effectus prout alter alterum superaverit, vel Pat .