Latin
DE MAGNETE
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 37
Unproofread scanNot analysed yet
DE MAGNETE. verò eò longiore temporis intervallo opus est, quò minùs mobiles erunt pori in ferro contenti, &quò rigidiora fuerint filamenta, ut non tam facilè in situm convenientem reclinari queant. Ex quo intelligitur, si quâ causâ internae ferri particulae mobiliores reddantur, eò citiùs ferrum virtute Magneticâ impraegnatum iri. Hinc ferrum calidum, si in eodem situ diu reponatur, virturem Magneticam citiùs acquiret, quàm frigidum; quoniam per calorem partes ferri rarefiunt, atque faciliùs inter se commoventur. Non parum quoque ad impraegnationem accelerandam conferre poterunt mallei ictus vel limae attritus, quippe quibus introitus materiae subtilis atque pororum commotio non mediocriter juvatur. Quin etiam distolutione ferri lentâ, cujusmodi evenit, si ferrum lapidi infixum injuriae tempestatis diu fuerit expositum, ac ferri particulae solutae sensim se in poros lapidis insinuent, actioni vorticis Magnetici liberior aditus aperitur, atque dum singulae ferri particulae debito modo disponuntur, lapis tandem iis repletus perfectum Magnetem mentietur. §. 49. Vis Magnetica hoc modo in ferrum illata eò erit fortior, quò plures meatus continuos materia Magnetica sibi efformaverit: simul autem haec vis in ferro eò pertinaciùs inhaerebit, quò id fuerit durius, sive ab initio jam tale fuerit, sive demum postquàm virtutem Magneticam jam est adeptum, tale sit factum. Quò durius scilicet fuerit ferrum, eò difficiliùs quidem virtutem Magneticam adipiscitur, at verò adeptam pertinaciùs conservat: contrà verò ferrum mollius promtiùs quidem virtute Magneticâ imbuitur, sed eò faciliùs ac citiùs eam iterùm amittit. Hanc ob causam videmus ferrum multò faciliùs virtutem Magneticam impetrare quàm chalybem; chalybem verò vim semel receptam fortiùs retinere. Ferrum autem virtute Magneticâ iterùm privatur, si in situ contrario vortici terrestri diu exponatur, quò fit ut mareria subtilis sibi secundùm aliam directionem meatus formando, eos qui jam antè inerant, rursùs destruat. Haec ergo destructio iisdem mediis promoveri E ui potest, quibus ante impraegnationem accelerari ostendimus. Inflexio nimirum, mallei ictus atque limatio, quibus operationibus pororum ordo turbari, &meatus interrumpi possunt, virturem Magneticam afficient, eamque penitus delere valent.