Latin
DE MAGNETE
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 38
Unproofread scanNot analysed yet
Inprimis autem calor atque ignitio plurimùm virtutem Magneticam turbabunt, atque etiam ob hanc rationem ipse Magnes vi suâ penitùs exui potest, quae omnia cum experientia tam arctè consentiunt, ut etiam ex hac parte nullum dubium circa veritatem hujus theoriae superesse possit. Figura fer §. 50. Quò autem ferri frustum virtute Magneticâ imri plurimùm puatur, plurimùm interest, cujusmodi habeat figuram, &confert ad vin Magneticam in quonam situ haec figura respectu vorticis materiae Maaccipiendam gneticae reponatur. Quod ad figuram attinet, aptissima deprehenditur ea, quae sit oblonga instar trabeculae efformata, neque nimis tenuis, neque nimis crassa. Primùm enim paFaS. XIII. tet, figuram rectam AB praestare incurvatae ab, eò quòd materia subtilis semel in A vel a ingressa cursum suum faciliùs in directum prosequitur, quàm secundùm lineam curvam vel inflexam. Quoniam deinde materia subtilis Magnetica per poros ferri facillimè movetur, maximam autem resistentiam offendit, dum ex ferro in aetherem apertum egreditur, in trabecula recta AB parùm materiae Magneticae ad latera effluet, sed fere omnis secundùm longitudinem AB penetrabit: sicque meatus rectos secundùm longitudinem AB extensos &inter se parallelos formabit quibus fortissima virtus Magnetica efficitur. In trabeculâ autem curvilineâ ab meatus incurvati non tam facilè formabuntur, sed in parte convexâ non exigua materiae subtilis portio in aetherem prorumpet, atque vim Magneticam debilitabit. Quò autem meatus inter se paralleli producantur, crassities bacilli satis exigua esse debet, ne ulla divergentia, quâ cursus meatuum perturbatur, locum habere queat; interim tamen nimia gracilitas aeque obstabit impraegnationi proptereà quòd meatuum numerus diminuitur, atque materia ad latera effluens plurimùm de virtute auferer. Hoc rdem incommodum se offeret in bacillis seu virgis nimis longis, in quibus fere omnis materia subtilis ad latera exire potest, antequàm ad alteram extremitatem deferatur. Virgaautem nimis brevis, etiamsi his incommodis careat, tamen hoc vitio laborat, quòd in tam exiguo spatio vortex materiae Magneticae ob viam percurrendam nimis curvam formari nequeat. Dabitur ergo &longitudo &crassities bacillo ferreo tribuenda, quae sit aptissima ad virtutem Magneticam accipiendam, omnino utì experientia testatur.