Latin
DE MAGNETE
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 40
Unproofread scanNot analysed yet
Bacillus ergo ferreus si in vortice terrestri ita colcae à situ balocetur, ut ejus longitudo cum directione materiae subtilis cilli ferrei macongruat, eò faciliùs virtute Magneticâ impraegnabitur, quò ximè pendet. magis apta fuerit ejus figura ad hanc virtutem recipiendam. Quod si autem bacilli directio non multùm discrepet à directione motûs materiae subtilis in vortice, virtutem Magneticam quidem etiam acquiret, at cùm tardiùs tùm debiliorem: quae difficultas impraegnationis eò erit major, quò magis directio bacilli à directione vorticis differat ac: si bacillus ad hanc vorticis directionem normaliter constituatur, tum nullam planè unquam vim recipere poterit, quia materia subtilis aequâ vi utrinque ingredi conabitur. Detineatur FIG. XV. hujusmodi bacillus AB in nostris quidem regionibus in situ verticali, ubi directio materiae subtilis aA, BB, cum horisonte facit angulum circiter 60'; cum bacillo ergò angulum 30° Cùm igitur, utì assumsi, materia subtilis ex terrae polo Magnetico Boreali erumpat, ea in directione aA ad bacillum perveniet, tandemque in A sibi ingressum aperiet: statim autem directionem suam in bacillo inflectet secundùm ipsius longitudinem, egressum ad latera evitatura, sicque tandem formatis meatibus secundùm longitudinem AB per bacillum transfluet, vorticemque peculiarem generabit, qui ad A in bacillum ingrediatur, ad B verò egrediatur. Hinc ergo bacillus in Magnetem transformabitur, polos suos ad A &B habentem quorum illo A si sibi relinquatur, polum terrae Magneticum Borealem; altero verò B australem respiciet. Quamvis scilicet hic bacillus in situ verticali detentus virtutem Magneticam sit consecutus, tamen sibi relictus non ampliùs hanc positionem affectabit, sed secundùm cursum vorticis Magnetici quocunque terrarum transferatur, sese disponet. Sub Aequatore gitur terrae Magnetico idem bacillus verticaliter fixus, nunquam virtutem Magneticam accipiet, quia ibi fluxus materiae subtilis IV.