Latin
DE MAGNETE
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 41
Unproofread scanNot analysed yet
DE MAGNETE. subtilis sit secundum directionem horisontalem, respectu bacilli indifferentem. §. 53. Quae ferro in vortice terrae versanti accidere docui, eadem efficientur in ferro, quod in vortice cujusque Magnetis est positum, simili quidem modo, at multò citiùs ac promtiùs, quoniam materia subtilis Magnetica in vortice Magnetem ambiente cum majori copia adest, tum etiam motu incitatiori circumfertur. Hinc fit, ut non solùm virtus Magnetica cum ferro citiùs communicetur, sed etiam figura ferri minùs idonea non tantopere efformationem meatuum Magneticorum impediat. Quò enim vis materiae Magneticae est major, eò faciliùs obstacula in ferro superabit, atque vorticem Magneticum constituet. Hinc quaevis ferri frusta in vicinia Magnetis posita statim à materia Magnetica permeantur, ac propterea instar Magnetis attrahentur. Repulsio autem in ferro non tam facilè locum invenit, quia vortex statim ac circa ferrum generatur, simul ita disponitur, ut ejus motus cum motu vorticis Magnetis consentiat, ideoque vorticum confusio oriatur, unde poli amici se mutuò respicient, atque fortissima attractio gignetur. Sunt enim pori minimaeque ferri particulae admodùm mobiles, &à vi Magneticâ sufficiente facillimè in quavis directione ad meatus Magneticos formandos disponuntur; unde sit, ut ferrum virtute Magneticâ jam imbutum, etiamsi in situm contrarium respectu Magnetis collocetur, in quo repelli deberet, tamen mox vim priorem amittat, ejusque loco vorticem in contrariam plagam directum accipiat, qui cum vortice Magnetis consentiat, atque attractionem producat. Magnes autem multò pertinaciùs vorticem suum retinet, qui ab alio Magnete vix de statu suo turbari queat: cujus phaenomeni ratio est, quòd meatus in Magnete formati minùs sint mobiles, &in situ suo multò fortiùs persistant Chalybs auteni, qui est ferrum magis induratum, medium quendam locum inter Magnetem ac ferrum tenet, ita ut difficiliùs virtutem Magneticam acquirat, quàm ferrum, acquisitam autem firmiùs retineat; unde ratio patet, cur Magnes ferrum faciliùs attrahat, quàm chalybem, contrà autem chalybs vim Magneticam diutiùs conservet quàm ferrum.