Latin
DE MAGNETE
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 45
Unproofread scanNot analysed yet
DE MAGNETE. Magnetis usque ad ik pertingere videbitur, cùm demtis bacillis non ultrà e f extendatur. Sic itaque ferrum in vicinia Magnetis ipsum vi Magneticâ pollebit, eamque ulteriùs extendere valebit. Ob hanc rationem duo frusta ferrea in vicinia Magnetis non solùm se mutuò attrahent, sed etiam si à Magnete ad satis notabilem distantiam removeantur, tamen attractio mutua non cessabit, perinde ac si vorticem Magnetis secum deducerent &dilatarent. Sin autem ferri massa statim ab initio in tantâ à Magnete distantiâ teneatur, nulla vis ipsi inesse deprehendetur, non tam quòd ipsi nondum inducta sit virtus Magnetica, sed praecipuè quòd vortex Magnetis non ad tantam distantiam porrigatur, ad quam tamen per successivam ferri à Magnete remotionem distendi potest. §. 58. Quò minùs autem existentia vorticis quemque Magnetem ambientis in dubium vocari possit, non solùm ipse vortex, sed etiam cursus materiae subtilis in quovis loco circa Magnetem oculis spectandus exhiberi potest. Etsi enim notissimum est experimentum, quo Magnes limaturâ ferri circumfundi solet, tamen positio particularum ferri tam copiam quàm directionem materiae subtilis vorticem constituentis evidenter demonstrat. Cùm enim particulae ferri, quibus limatura constat, non sint globosae, sed tenues instar acicularum formatae, eae non solùm attrahentur, sed etiam secundùm longitudinem in eam ipsam directionem disponentur, in quâ materia vorticis movetur. Suprà enim est ostensum, acum ferream in vortice Magnetis positam secundùm directionem motûs materiae subtilis, sese disponere debere. Hinc limatura ferri Magneti circumfusa primùm distinctè ostendet polos Magnetis, ubi materia Magnetica vel ingreditur vel egreditur; tum verò copia ejus in quovis loco copiam materiae subtilis declarabit. Quòd si ergo per appropinquationem alius Magnetis vel ferri status vorticis turbatur, vel immutatur, inspectio limaturae ferri circumfusae hanc mutationem statim indicabit. Atque hoc pacto confusio atque alteratio vorticum, quam suprà e si. NENPNETP TNAN EEMNE e e e te o