Latin
DISSERTATIO
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 46
Unproofread scanNot analysed yet
DISSERTATIO in variis circumstantiis evenire debere docui, per experientiam oculis cerni, sicque firmissimè demonstrari poterit. Jucundum sane hoc modo spectaculum sensibus offertur, quo materiae prorsùs invisibilis motum ac directionem tam distinctè percipere licet: theoriae autem meae aliunde quidem satis superque confirmatae veritas per hujusmodi experimenta magnâ cum voluptate agnoscetur &comprobabitur. §. 59. Quantùm armatura ad multiplicandam cujusque Magnetis virtutem conferat, ex hâc theoriâ quoque evidenter demonstrari potest. Sit enim Magnes AB polos habens in A &B, per quorum alterum A materia subtilis ingreditur, per alterum B egreditur: atque utì in armaturâ fieri solet, utrinque ad polos A &B laminae ferreae arctissimè coaptentur, quae in altera extremitare adjunctos habeant pedunculos a &b Magneti firmissimè adjacentes, ut armatura cum Magnete quasi unum corpus continuum constituat. In hoc statu materia subrilis Magnetica ad B exitura in lamina cursum suum versùs pedunculum b inflectet, eò quòd longè minorem invenit resistentiam in ferro, motu etiam inflexo, progrediendi, quàm directè in aetherem erumpendi. Maxima ergo materiae subtilis portio ad pedunculum delata in ejus basi b prorumper, huncque adeo in docum exiguum polus Magnetis, qui antea per totam basin B erat diffusus, coarctabitur: ex quo vis attractiva hujus pedunculi tantò major evadet. Idem eveniet in altero polo A, in quem materia Magnetica in pedunculo a &lamina contenta faciliùs irruet, sicque motus materiae subtilis mox ita immutabitur, ut ex b erumpens per e cursum inflectendo in pedunculum a ingrediatur, hincque per Magnetem ad b revertendo vorticem perennem constituat, Qui vortex, cùm in unicam fere regionem per c cogatur, cùm antè circa universum magnetem esset diffusus, nunc multò majori gaudebit vi tam attractivâ, quàm directrice, omninò utì experientia clarissimè demonstrat. §. 60. Effectus autem Magnetis hoc modo armati ideo quoque erit major, quoniam ambo poli a &b in gestandis oneribus se mutuò adjuvabunt, hincque vim quasi duplica bunt, nisi fortè onera ferrea ita applicentur, ut vires amborum polorum se mutuò destruant. Hoc autem modo vis unietur, si frustum ferri idoneae figurae EF ad bases pedunculorum a &b ita applicetur, ut contactus sit perfectus.