Latin
DISSERTATIO
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 47
Unproofread scanNot analysed yet
Tum eorum materia subtilis ad b effluens per hoc ferramentum viam sibi aperiet, atque cursu ad C reflexo ad a in Magnetem revertetur, hocque modo ferrum ad utrumque pedunculum simul attrahetur, quae adeo vis longissimè superabit eam, quam idem Magnes inermis exerere potest. Nisi igitur pondus ferri EFjam tantum fuerit, quantum Magnes gestare valet, Magnes insuper pondus ferramento in C appendendum sustinere poterit. Cùm autem jam ferrum EF ipsum Magnetis vicem teneat, per vim attractivam onus ferreum adhuc majus ferre poterit, quàm solus Magnes valeret. Haec autem tam planè ex theoria sequuntur, ut superfluum sit pluribus ejusmodi explicationibus immorari: hancque ob rem plurima alia experimenta, quae Magnes naturae scrutatoribus suppeditavit, praetermitto, cùm &facillimè ex theoria deriventur, &ipsa theoria nullâ ulteriori confirmatione indigeat. Cùm enim Illustrissima Academia hoc solum proposuisset, ut theoria seu causa Physica phaenomenorum Magnetis in lucem protrahatur; quia huic quaestioni ex asse mihi quidem satisfecisse videor, finem huic tractationi impono,