Latin
DISSERTATIO
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 7
Unproofread scanNot analysed yet
Ita igitur sententiam suam mitigabunt, ut non licere dicant in explicatione DE MAGNLLE cujusquam phaenomeni naturae ad ullam materiam confugere, quae sensibus percipi nequeat: hocque non quasi ejusmodi materia subtilis non detur, sed quòd ejus existentia sensibus probari non possit. Quòd si ergo cujuspiam phaenomeni causa in ejusmodi materia imperceptibili lateat, quod sanè fieri posse, nisi in prius absurdum recidere velint, negare non poterunt, quomodo se Physicum gerere oporrebit? Num causam ibi, ubi non est, quaerere, an fortè omnino ne quaerere quidem velle debebit? quorum illud homine, hoc verò Physico ita est indignum ut quod maximè. Quid igitur his cautis Philosophis, quod respondeant, relinquatur non video, nisi vel ejusmodi phaenomena sine ulla causa fieri dicere, vel ad qualitates occultas revocare velint, quorum utrum Physico sit turpius, tam facilè non dixerim. Sin autem substantiae cuidam immateriali &quasi spiritui causam adscribendam esse putant, sibi ipsi minimè constant: qui dum ideo omnem materiam subtilem ex Physica profligant, quòd sensus non titillet; propter hoc ipsum spiritus introducendos esse arbitrantur, quòd sensus nostros prorsùs effugiant. Ita sit, ut dum nihil, nisicujus existentia sensibus probari possit, in Physica admittere volunt, iidem ipsi innumerabilia spirituum genera introducant, quorum existentia neque per experimenta, neque per rationem unquam evinci queat; qua certè Philosophandi ratione, nihil quod magis esset ridiculum, excogitari 2ri1 potest. §. 8. His summis incommodis perpensis, universa tandem ista severa praeceptio eò reducetur, ut in statuendis. ejusmodi materiis subtilibus, per quas phaenomena natu rae explicentur, admodùm cautum esse oporteat; quo sensu si accipiatur, equidem ita assentior, ut in hoc praecepto firmissimum totius Philosophiae praesidium positum esse existimem. Non quòd putem majorem hypotheses atque materias subtiles fingendi libertatem cognitioni veritatis esse perniciosam; mihi enim omnino persuasum est, non nisipost plurima tentamina, quae hypothesibus excogitandis in Feig. rigeo ἄρπη. instituantur, ad veritatem nobis pertingere licere: sed suminam circumspectio in hoc versari debet, ut nullam ejusmodi materiam subtilem, qualem animo concepimus, in mundo actu existere credamus, antequam certissimè habeamus exploratum, ejusmodi materiam non solùm esse possibilem, sed etiam cunctis phaenomenis mechanicè explicandis esse aptam.