Latin
DISSERTATIO
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 8
Unproofread scanNot analysed yet
Quamdiu autem nobis ad hunc certitudinis gradum pervenire non datur, ejusmodi hypotheses ita tolerari conveniet, ut ad res tantùm probabiles referantur. §. 9. Si hac jam adhibitâ cautelâ ad Magnetem revertamur, ejus effectus statim luculenter ostendunt, subsistere quoque extra Magnetem materiam quandam subtilem, quae phaenomenorum causam in se complectatur. Neque verò, dum hoc assumo, hypothesin mihi fingere videor: cùm enim eae res, quae in sensus incurrunt, his phaenomenis producendis non sufficiant, necesse est ut à materia quadam subtili sensus nostros effugiente efficiantur: quod cùm à nemine in dubium vocari possit, concedi omnino debebit, ejusmodi materiam subtilem certissimè actu existere Et quanquam plurimi, qui hanc de Magnete quaestionem sunt aggressi, voti non facti sunt compotes; tamen nullum in hoc deceptum esse arbitror, quòd materiam subtilem statuerit: sed potiùs, quòd quisque suo arbitratu naturam atque indolem hujus ipsius materiae constituerit; cùm nihil aliud admittere debuissent, nisi. quod ipsa phaenomena hincque legitimè illatae conclusiones inesse manifestò ostendissent. Quam regulam si omnes naturae scruratores diligentiùs observassent, scientia certè naturalis non tantopere erroribus ac tenebris scateret, ut, quid verum sit, quidve falsum, vix discernere liceat. §. 19. Quo autem clariùs sententiam meam de causa virtutis Magneticae exponam, primùm aperiam; quemadmodum equidem cùm structuram Magnetis ac ferri internam, tum indolem materiae illius subtilis, cujus existentia jam est demonstrata, comparatam esse statuam.