Latin
DISSERTATIO
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 9
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde verò simul rationes afferam, cur hoc potiùs modo utriusque statum concipi debere credam, quàm ullo alio; sicque sententiam, quae initio, me non repugnante, instar hypothe sis ac merae fictionis spectari potest, ita confirmabo, ut non solùm possibilis, sed etiam verisimilis videri incipiat. Tertiò autem fusiùs explanabo, quomodo ex his positis principiis omnia atque singula Magnetis phaenomena secundùm leges naturae tam dilucidè consequantur, ut etiamsi adhuc essent incognita, tamen per solam theoriam à priori praedici ac definiri queant. Quod si praestitero, hypothesis, quae modò probabilis erat facta, summum probabilitatis gradum, hoc est, certitudinem plenam, nanciscetur; atque adeo hypothesis esse cessabit, in numerum rerum actu existentium transitura. Hocque pacto nullum ampliùs supererit dubium, quin veram omnium Magnetis proprietatum assignavero causam. Quocirca Judices ab Illustrissima Academia Regia constitutos rogo, ut has meas meditationes debitâ cum attentione legere atque examinare velint. §. 11. Quodnam sit illud discrimen, quod Magnetem à reliquis corporibus distinguit, atque aptum reddit ad taninsignes &mirabiles proprietates recipiendas, quae in reliqua corpora, solo ferro excepto, nullo modo cadere queant, id quidem mihi per exclusionem certissimè definiri posse videtur. Cùm enim ad haec phaenomena producenda materia subtilis extra Magnetem subsistens requiratur, hujus respectu in ipso Magnete nonnisi pororum, per quos materiae subtili transitus vel concedatur vel denegetur, ratio haberi poterit. Quòd igitur Magnes tam singulari praeditus sit proprietate, id à configuratione pororum ejus venit, in qua proptereà positum est illud, quod quaerimus, discrimen Magnetem à reliquis corporibus distinguens. Quò diligentiùs autem omnes Magnetis effectus perpendimus, eò magis in hac sententia confirmamur: maximè autem hoc elucet, si attendamus cum ferro per solum contactum virtutem Magneticam communicari posse; quo contactu cùm neque addatur neque auferatur quidpiam, neque etiam Magnes de sua virtute quicquam amittat, nihil aliud reliquum ere e e tea s se se e e e ege e i Neae e aete e setetrt. τῖ,