Latin
EZPPAA
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 164-2
Unproofread scanNot analysed yet
Functiones quascunque Coordinatarum x &y, manifestum est hanc aequationem P(x –p) FQ(y– exprimere Curvam per punctum M transeuntem; si enim ponatur x =ΑΡ=p, fiet y =PM=q; dummodo neque P per y –q, nec Q per x –p fuerit divisibile, vel dummodo hi Factores x –p &y –7, a quibus transitus Curvae per punctum M pendet, ex aequatione per divisionem non eliminentur. Perspicuum autem est omnes Curvas, quae quidem per punctum M transeant, in ista aequatione P(x –q) =,contineri; erit vero M punctum simplex, Q(y si haec aequatio non fuerit ejus formae, qualem pro punctis multiplicibus mox exhibebimus. 300. Si M debeat esse punctum duplex, aequatio pro Curva in hac forma generali continebitur P(x–p): TQ(x 3) TR (y– 7)') =o, dummodo haec forma per divisionem non pereat. Perspicitur hinc in Lineas secundi ordinis punctum duplex cadere non posse, quo enim illa aequatio secundi tantum sit, necesse est ut P, Q, &R sint quantitates constantes; tum autem aequatio non erit pro Linea curva, sed pro duabus rectis. Sin autem P, Q, R sint Functiones primi ordinis, ut αx -βγ–γ, tum Lineae habebuntur tertii ordinis in M punctum duplex habentes. At vero Linea tertii ordinis, nisi ex tribus rectis constet, plus uno puncto duplici habere nequit. Ponamus enim dari duo puncta duplicia, atque per ea Lineam rectam duci; haec Linea recta Curvam in quatuor punctis secaret, quod naturae Linearum tertii ordinis adversatur. Linea quarti ordinis duo tantum habebit puncta duplicia; Linea quinti ordinis plura tribus habere non poterit, &ita porro. hnaloo 301. Sit M punctum Curvae triplex, atque natura Lineae curvae hac exprimetur aequatione P(x –p) +Q(x–p): aequatio igitur si Lineam curvam definiat, tertium ordinem superabit; namque si P, Q, R, &S essent constantes, quod CAP.