Latin
EZPPAA
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 165
Unproofread scanNot analysed yet
Linearum tertii ordinis natura exigit, tum aequatio tres haXII beret Factores formae α (x –p) –6 (y–9), ideoque foret pro tribus rectis. In Curvas ergo quarto ordine simpliciores punctum triplex non cadit; neque Lineae quinti ordinis plus uno puncto triplici habere possunt, alioquin enim daretur recta Lineam quinti ordinis in sex punctis secans. Nihil autem impedit quo minus Linea sexti ordinis duo habeat puncta triplicia. 302. Si aequatio in hac forma contineatur: P(x–p)* 4. Q(x –p)s (y– 9) –T(—q)' =0, tum Curva in M habebit punctum quadruplex. Linea ergo curva simplicissima, quae puncto quadruplici gaudeat, ad Linearum ordinem quintum pertinebit. Duo vero puncta quadruplicia non cadunt nisi in Lineas aut octavi aut altioris gradus. Simili modo aequationes generales exhiberi possunt pro Lineis, quae in M habeant punctum quintuplex, vel pro lubitu multiplex. 303. Quod, si autem M fuerit vel punctum duplex vel triplex vel utcunque multiplex, tum vel totidem Curvae rami se mutuo in puncto M secabunt sive tangent; vel, si numerus ramorum se intersecantium sit minor, tum unum plurave puncta conjugata in eodem puncto M concrescent: qui Curvae status cognoscetur ex iis, quae ante sunt tradita. Scilicet, in Functionibus P, Q, R, S, &c. ,ubique loco x &y scribi debent p &q, &t &u loco Factorum x –p &y –tum enim prodibunt ejusmodi aequationes, ex quibus constitutio Curvae &ramorum se in M intersecantium Tangentes definiri poterunt.