Latin
VCAATEB)
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 180-2
Unproofread scanNot analysed yet
Verum notandum est descriptiones mechanicas non semper totam Curvam, quae quidem aequatione contineatur, producere, sed saepenumero certam tantum partem exhibere, qua sola notatione lis, quae circa hanc Cuspidem secundae speciei est mota, dirimitur. Non obstantibus his argumentis, quibus existentia hujusmodi Cuspidis secundae speciei everti videtur, innumerabiles dantur Curvae algebraicae tali Cuspide praeditae. Inter quas adeo una ex ordine Linearum quarto, hac aequatione contenta 2γ*x -4γ** -*3 =o, quae ex ista formula y =VTL resultat. Quanquam enim hic primum occurrit terminus Vx, tamen ejus signum non est ambiguum, sed necessario debet esse +. Nam, si ipsi tribueretur signum negationis, alter terminus γπ =V (xVx) evaderet imaginarius. Ex quo exemplo quemadmodum exempla supra allata restringi oporteat luculenter perspicitur. 334. Si duo rami, qui in M communem habent Tangentem, ideoque quatuor Arcus ex M exeuntes repraesentant nempe Mm, Mu, Mn, My, diversis aequationibus exprimantur, dubium est nullum, quinam horum Arcuum sint continui; ii scilicet, qui sub eadem aequatione continentur; eritque Arcus Mm continuatio Arcus Mn, &Ma, continuatio Arcus v M. Quod si vero ambo rami illi eadem aequatione exprimantur, tum ob cessantem rationem priorem, Arcus Mm aeque haberi potest pro continuatione Arcus vM, atque Arcus n M. Cum autem uterque Arcus Mn &My aeque haberi possit pro continuatione Arcus Mm, etiam alter pro alterius continuatione haberi poterit. Hinc Arcus mM, &Ma Curvam continuam constituere censendi sunt, aeque ac bini Arcus quicunque alii, sicque hoc casu in M se respicient duae Cuspides secundae speciei, mMu &nNν. 335.