Latin
VCAATEB)
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 181-2
Unproofread scanNot analysed yet
Neque vero solum valet de duobus ramis qui sine Flexu coutrario ac sine Cuspide se mutuo in M tangunt atque eadem aequatione exprimuntur, sed etiam eadem erit continuitatis ratio, cujuscunque generis fuerint ambo illi rami se mutuo in M tangentes, dummodo communi aequatione exprimantur. Evenit hoc quoties inter r &5 ad hujusmodi perni n1 venitur aequationem a2 72αβr 5 ψββ5 =o; tum enim uterque ramus eadem aequatione aer =65᾽ exprimetur. Hoc igitur casu quatuor Arcuum ex puncto M exeuntium duo quicunque pro una Linea continua haberi possunt, hincque nascentur innumerabiles Cuspides secundae speciei. Haec autem ipsa continuitatis ratio in causa est, quod quaedam descriptiones ac constructiones mechanicae nonnumquam Cuspides secundae speciei producant; hoc tamen evenire non potest, nisi quando descriptio non totam Curvam in aequatione contentam, sed ejus tantum ramum unum vel aliquot exhibet.