Latin
CAPUT XV
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 182-2
Unproofread scanNot analysed yet
Circulus vero, quia ab omni recta per Centrum ducta in duas partes similes &aequales dividitur, innumeras habebit partes aequales, omnes scilicet Arcus, qui aequalibus chordis subtenduntur, simul inter se sunt aequales &similes. 337. Hanc igitur duarum pluriumve partium ejusdem Curvae similitudinem hic data opera perpendemus; easque Curvas, quarum duae pluresve partes inter se sunt similes, ad aequationes generales revocabimus. Ac primo quidem, consideremus aequationem inter Coordinatas orthogonales &y, diviso universo spatio in quatuor regiones litteris Q, R, S, T indicatas per rectas AB, EF, se mutuo in C normaliter secantes, sumtis x &y affirmativis, portio Curvae in regione Q sita oritur; sumta autem Abscissa x affirmativa, at Applicata y negativa, portio Curvae in regione R sita oritur: sin autem x negativa ponatur manente y affirmativa, portio Curvae in regione S sita prodibit; portio denique in regione T sita invenitur, posita utraque Coordinata y &x negativa. 338. Portiones ergo in regionibus Q &R sitae inter se erunt aequales &similes, si aequatio ita fuerit comparata, ut non mutetur etiamsi –y loco y scribatur. Cum igitur omnis potestas parium exponentium ipsius y hae gaudeat proprietate; patet, si in aequatione pro Curva nullae potestates impares ipsius y occurrant, Curvae portiones in regionibus Q &R sitas inter se fore aequales &similes; ideoque rectam AB in qua Abscissae CP= x capiuntur, fore Curvae Diametrum. Hujusmodi ergo Curvae, si quidem fuerint algebraicae, omnes in hac aequatione generali continebuntur ὁΣ τ βκ +γκκ τ δγ τ εκς τ ζαγν τ ἡκ τ θκτγλ +ιγτ &c. quae expressio ita describi potest ut sit Functio rationalis ipsarum x &γy. Quod si ergo Z fuerit Functio quaecunque rationalis ipsarum x &yy, tum aequatio Z =o, exprimet Lineam curvam, quae a recta AB in duas partes similes &aequales bisecabitur; erunt ergo quoque portiones in regionibus S &T sitae inter se aequales &similes.