Latin
CAPUT XV
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 181-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XV. De Curvis una pluribusve Diametris praeditis. CELineis secundi ordinis supra vidimus, eas omDnes unam ad minimum habere Diametrum orthogonalem, quae totam Curvam in duas partes similes &aequales secet. Parabola scilicet ejusmodi unam habet Diametrum; ac propterea duabus constat partibus aequalibus &similibus. Ellipsis autem atque Hyperbola duas ejusmodi habent Diametros se mutuo in Centro normaliter decussantes; ideoque in iis quatuor dantur Arcus seu rami inter se aequales &similes.