Latin
VTMTV TNEEV
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 205
Unproofread scanNot analysed yet
381. Quaerenda sit Curva hujus indolis, ut sit PM +QV quantitas constans, nempe =2AB =24. Atque manifestum est huic quaestioni satisfacere aequationem y =a ψQ, existente Q Functione impare ipsius x; erit enim PM =ATQ &QV =a– Qideoque PMTQN= 2a, uti requiritur. Quod si ergo ponatur y -4=u, erit u —Q, quae erit aequatio pro eadem Curva, sumta recta By pro Axe &puncto B pro Abscissarum x initio, ita ut sit Bp =x &pM=u. Aequatio autem u =Q indicat Curvam partibus aequalibus utrinque circa Centrum B alternatim dispositis praeditam. Descripta ergo hujusmodi Curva quacunque MBN sumtaque recta quacunque PQ pro Axe, quaestioni ita satisfiet, ut demisso in hunc Axem ex Centro B perpendiculo BA, sumtisque utrinque Abscissis aequalibus AP=AQ, semper futura sit summa PM+QV constans =2AB. 382. Pro Curvis autem, quae duas habent partes aequales circa Centrum B alternatim dispositas, duas invenimus supra aequationes, quae inter Coordinatas x &u sunt ὁ =ἀκ —βu –γα᾽ τ δκτν τ εκuν ζu' +ἡ κ' +θκτη +&c. ὁΣ ἀ τ ο γκὴ +δι· τ ἐκτ Ἀ ζκθη τηκτμτψ θκης +&c. Quare, si in utraque harum aequationum, ponatur u =γ–a, habebuntur duae aequationes generales inter Coordinatas *&y pro Curvis algebraicis quaestioni propositae satisfacientibus. Satisfacit ergo primo omnis Linea recta per punctum B ducta, deinde quoque omnis Sectio conica Centrum habens in puncto B quaestionem solvet.