Latin
VTMTV TNEEV
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 206
Unproofread scanNot analysed yet
Quia vero hoc posteriori casu utrique Abscissae AP, &AQ gemina Applicata respondet, (nisi Curva existente Hyperbola, Applicatae alteri Asymtotae parallelae capiantur;) bina habebuntur Applicatarum paria eandem summam constituentia. 383. Si quaeratur Curva MBN, in qua non summa binarum Applicatarum PM &QV, sed summa quarumcunque potestatum earum sit constans, solutio simili modo absolvetur. Oporteat enim esse PM1+ QN7 =24': atque perspicuum est huic conditioni satisfieri hac aequatione γ =a +Q, existente Q Functione quacunque impari ipsius x: erit enim PMV= TQ, &QNSQ ideoque PM1+QNI S 24'. Ponatur y -a =u, atque aequatio n =Q exprimet naturam Curvae duabus partibus aequalibus alternis circa Centrum B dispositis praeditam inter Coordinatas x &u. Quam ob rem si in aequationibus 5. praecedenti datis ubique loco u scribatur γ5 –a᾽, prodibunt aequationes generales pro Curvis quaesito satisfacientibus. 384. Cum igitur hujusmodi quaestiones nihil habeant difficultatis, proposita sit haec quaestio, qua quaeritur Curva MBN, ita ut in Axe a puncto fixo A, si sumantur utrinque Abscissae AP, AQ aequales, rectangulum Applicatarum PM. QN futurum sit magnitudinis constantis, puta =na. Hujus quaestionis plures dari possunt solutiones particulares, quarum praecipuas, antequam in generalem inquiramus, hic evolvamus. Sit PFunctio par, &Q Functio impar ipsius Abscissae APSx, ac ponatur Applicata PM=y=PCQ; ex qua, sumta x negativa, fiet QV=P– Q. Oportet ergo esse PMx QN= PP—QQ E aa, seu P=V(aa–QQ): quae expressio V (aa FQQ), quia QQ est Functio par ipsius *,ac propterea quoque ipsa Functionem parem exhibet, convenientem valorem pro P praebet. Hinc pro Curva quaesita habebitur ista aequatio y =Q+- V (aa –QQ), sumendo pro Q Functionem quamcunque imparem ipsius x.