Latin
CAPUT II
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 21
Unproofread scanNot analysed yet
Functio igitur integra Z, in qua exponens maximae potestatis ipsius Z est numerus impar, vel unum habebit Factorem simplicem realem, vel tres, vel quinque, vel septem &c. Cum enim demonstratum sit Functionem Z certo unum habere Factorem simplicem realem 2 –c; ponamus eam praetere aunum Factorem habere 2–d, atque dividatur Functio Z, in qua maxima ipsius 3 potestas sit 3 erit quoti maxima potestas =3 cujus exponens cum sit numerus impar, indicat denuo ipsius Z dari Factorem simplicem realem. Si ergo Z plures uno habeat Factores simplices reales, habebit vel tres, vel (quoniam eodem modo progredi licet) quinque, vel septem, &c. Erit scilicet numerus Factorum simplicium realium impar, &quia numerus omnium Factorum simplicium est =2n–1, erit numerus Factorum imaginariorum par36. Functio integra Z, in qua exponens maximae potestatis ipsius Z est numerus par 2n, vel duos habebit Factores simplices reales vel quatuor, vel sex, vel &c. Ponamus ipsius Z constare Factorum simplicium realium numerum imparem 2 m +1; si ergo per horum omnium productum dividatur Functio Z, quoti maxima potestas erit =ejusque ideo exponens numerus impar; habebit ergo Functio Z praeterea unum certo Factorem simplicem realem, ex quo numerus omnium Factorum simplicium realium ad minimum erit =2m–2, ideoque par; ac numerus Factorum imaginariorum pariter par. Omnis ergo Functionis integrae Factores simplices imaginarii sunt numero pares; quemadmodum quidem jam ante statuimus. 37. Si in Functione integra Z exponens maximae potestatis ipsius 2 fuerit numerus par, atque terminus absolutus, seu constans, signo affectus, tum Functio Z ad minimum duos habet Factores simplices reales. Functio ergo Z, de qua hic sermo est, hujusmodi formam TαZ habebit 2 νz–A. Si jam ponatur z =co, fiet, uti supra vidimus, 2= 00; atque, si ponatur 2 =0, fiet 2 ––A.