Latin
CAPUT II
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 22
Unproofread scanNot analysed yet
Habebit ergo 2 –co Factorem realem 2 –2ο, &z +A Factorem 2 –o: unde cum o contineatur intra limites —o0 &TA, sequitur z –0 habere Factorem simplicem realem 2 –c, ita ut e contineatur intra limites o &co. Deinde, cum posito οo, fiat Z =co, ideoque Z -eo Factorem habe at 2 τ σ0, &ZLA Factorem z –0, sequitur quoque Z –0 Factorem simplicem realem habere 2– d; ita ut d intra limites o &eo contineatur; unde constat propositum. Ex his igitur perspicitur si Z talis fuerit Functio, qualis hic est descripta, aequationem 2=0, duas ad minimum habere debere radices reales, alteram affirmativam, alteram negativam. Sic aequatio haec 2* 4. a33 4. βz2 –. γz -aa=0, duas habet radices reales, alteram affirmativam, alteram negativam. 38. Si in Functione fracta, quantitas variabilis Z tot vel plures habeat dimensiones in numeratore, quam in denominatore; tum ista Functio resolvi poterit in duas partes, quarum altera est Functio integra, altera fracta; in cujus numeratore quantitas variabilis 2 pauciores habeat dimensiones quam in denominatore. Si enim exponens maximae potestatis ipsius z minor fuerit in denominatore quam in numeratore; tum numerator per denominatorem dividatur more solito, donec in quoto ad exponentes negativos ipsius z perveniatur; hoc ergo loco abrupta divisionis operatione quotus constabit ex parte integra atque fractione, in cujus numeratore minor erit dimensionum numerus ipsius z quam in denominatore; hic autem quotus Functioni propositae est aequalis. Sic, si haec proposita fuerit Functio ea per divisionem ita resolvetur.