Latin
OENT(EDQTA
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 217
Unproofread scanNot analysed yet
Pro secundo scilicet ordine fiat n =o, ac prodibit aequatio generalissima Sectionum conicarum. α xκ βxy +-γγy —δκ –εγ –ζ=0. Puncto ergo C sumto ubicunque, omnis recta per id ducta Sectionem conicam vel in duobus punctis vel nusquam intersecabit. Interim tamen fieri potest, ut unaquaepiam recta Curvam in uno tantum puncto intersecet; quod, cum inter infinitas illas rectas per C ductas vel uni vel duabus tantum usuveniat, hac exceptio nullius erit momenti: quin etiam ita hoc paradoxon explicari potest, ut altera intersectio in infinitum abeat; quam ob causam ista exceptio nostro asserto nullam vim inferre censenda est. 402. Quo autem pateat quibus casibus ista exceptio locum habeat, aequationem inter x &y reducamus ad aequationem inter 2 &angulum ACM =φ; quae, ob y =z. sin. φ, &*=z. cos. O, abibit in hanc 2 (α(cos. φ) +ξ. sin. φ. cos. Φ +y( sin. c)*)—d cos. φ e sin. φ) ζ=o. ex qua patet, si fuerit coëfficiens ipsius 22 aequalis nihilo, unicam tantum intersectionem locum habere; quod ergo evenit si fuerit a +β. tang. φ –-γ (tang. 9)1 =0. Quod si ergo haec aequatio duas habeat radices reales, duobus casibus recta per C educta Curvam in unico tantum puncto secabit. Quoniam vero ejusdem aequationis radices indicant Asymtotas Curvae, perspicuum est Hyperbolas a rectis alteri Asymtotae parallelis in unico tantum puncto secari, cujusmodi rectae per punctum C transeuntes duae tantum dantur. In Parabola vero unica recta Axi parallela hanc exceptionem patietur. Verum si Sectio conica fuerit Ellipsis, ubicunque assumatur punctum Euleri Introduct. in Anal. infin. Tom. II.