Latin
OENT(EDQTA
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 218-2
Unproofread scanNot analysed yet
C, omnis recta per id ducta Curvam vel nusquam vel in duobus punctis secabit. 403. Lineae tertii ordinis ista proprietate gaudentes, posito n==1, continebuntur in hac aequatione ἀκς ψ βκἐγ +γαγτ τ δνδ —εκ2 –ζκγ –κν2 —θκ +=,quae quidem in se complectitur omnes Lineas tertii ordinis, quae ergo omnes huc pertinent, dummodo punctum C in ipsa Curva capiatur. Facto enim x –0, simul y valorem obtinet evanescentem. Simili modo pro Curvis quarti ordinis quaesito satisfacientibus punctum C non solum in Curva sed simul ejus punctum duplex esse debet; omnis ergo Linea quarti ordinis puncto duplici praedita quaesito satisfaciet, dummodo punctum C in puncto duplici statuatur. Sin autem C fuerit adeo Curvae punctum triplex, tum omnis recta per id ducta Curvam in unico puncto intersecabit, pertinebitque ad casum primo consideratum. Pari modo Lineae quinti ordinis satisfacient, si punctum C in earum puncto triplici statuatur, atque ita porro. Perpetuo autem notandum est, si recta per C ducta parallela fiat alicui Asymtotae rectae, seu Axi Asymtotae parabolicae, tum semper unicam dari intersectionem, altera in infinitum abeunte. 404. Egregie haec conveniunt cum natura Linearum cujusque ordinis: quia enim Linea cujusque ordinis a Linea recta in tot punctis intersecari potest, quot exponens ordinis continet unitates, (atque revera in totidem punctis intersecatur, nisi aliquot intersectiones vel fiant imaginariae vel in infinitum abeant:) &quia hic omnes intersectiones, sive reales sive in infinito factas sive imaginarias, aeque computamus, easque tantum excludimus quae in ipso puncto C fiunt; manifestum est, cum Linea ordinis n in n punctis a quaque Linea recta secetur, punctum C in puncto totuplici, quot numerus n— 2 continet unitates, collocari debere, ut intersectio duplex prodeat.