Latin
CAPUT XVIII
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 243
Unproofread scanNot analysed yet
Prout ergo aequatio fuerit comparata, Curvae illae infi nitae vel erunt dissimiles vel similes, uti ex praecedentibus judicare licet; quin etiam evenire potest, ut omnes Curvae sint inter se non solum similes sed etiam aequales, ratione situs tantum differentes. Sic ista aequatio y =4– V(2ex –xx) posita a mutabili, exhibebit infinitos Circulos aequales radii =c, quorum centra sunt in recta ad Axem normali sita. 449. Hinc etiam vicissim, si una eademque Curva super plano in infinitis diversis sitibus secundum certam legem describatur, aequatio praeberi poterit, qua per unius constantis mutabilitatem omnes hae infinitae Curvae inter se aequales simul exhibeantur. Sit Curva infinitis variis sitibus exhibita Circulus cujus radius =c, qui ita infinities describatur, ut vertices A, a, datam Curvam Aa L, quae Directrix vocetur, constituant; Diametri autem ab perpetuo Axi AB maneant parallelae. Ad aequationem ergo pro his infinitis Circulis inveniendam, sumatur quodvis Directricis punctum a, unde in Axem principalem demittatur perpendiculum, aK. Ponatur AK =a; &,ob Directricem datam, dabitur Ka per a: sit ergo KaA, eritque A Functio quaepiam ipsius a data. Tum ex a Axi principali ducatur parallela ab, quae erit Diameter Circuli Verticem in Directricis puncto a habentis, ex cujus puncto quovis m ducatur Applicata mP=y, respondens Abscissae AP=x; erit ergo ap =x —a, &pm =y –A. Positis autem ap=t, &pm =u; erit, ex natura Circuli, uu =2et– tt; jam, ob 1=x— a, &u= y– A, habebitur (y a)1, quae erit aequatio generalis omnes Circulos secundum Directricem AAL modo descripto dispositos complectens. Omnes scilicet isti Circuli ex aequatione inventa prodibunt, si Linea a, a qua simul A pendet, mutabilis assumatur. 450. Simili modo si, loco Circuli, alia quaecunque Linea Curva amb ita promoveatur secundum ductum Directricis AaL, ut ejus Vertex seu Abscissarum initium a in Directrice, atque Axis ab sibi perpetuo parallelus maneat, eadem Linea curva infinities descripta habebitur, atque aequatio inveniri poterit, qua omnium harum Linearum curvarum natura simul comprehendatur.