Latin
CAPUT XVIII
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 244
Unproofread scanNot analysed yet
Data sit natura hujus Curvae promotae per aequationem inter Coordinatas ap =t &pm =u; ac, pro Axe principali, ad quem omnes Curvae junctim consideratae referantur, sumatur recta AB Axibus ab parallela, quae simul sit Axis Directricis AaL. Posito jam, ut ante AR=A, &Ka =A, ita ut A sit Functio quaedam ipsius a, vocetur Abscissa AP –x, &Applicata Pm= y, erit 1–x— a, A. Quod si ergo hi valores locot &u in aequatione inter t &u data substituantur, obtinebitur aequatio generalis omnes Curvas amb conjunctim complectens. Quicunque enim valor determinatus ipsi a tribuatur, prodibit una quaedam Curva amb ex infinitis quae per hunc motum sunt descriptae. Sic, si Curva amb fuerit Parabola aequatione atu =ct expressa, tum infinitae Parabolae aequales, quarum Vertices per Directricem AaL sunt dispositi, Axesque rectae AB paralleli, continebuntur in hac aequatione (y– 451. Quemadmodum hic Verticem Curvae A in data Curva Directrice ita promoveri posuimus, ut ejus Axis sibi semper maneret parallelus; ita etiam, dum Vertex per datam Curvam transfertur, positio Axis Curvae ab utcunque variari poterit; sicque multo generalior obtinebitur aequatio pro eadem Curva in dato plano secundum quamcunque legem infinities descripta. Quod quo clarius expediamus, ponamus primum Ve ticem Curvae A per circumferentiam Aa ita progredi, ut Axis Curvae ab perpetuo ad Centrum Circuli O dirigatur. Motus igitur rotatorius Curvae AMB cum Axe BAO circa punctum O factus exhibebit omnes istos infinitos ejusdem Curvae AMB situs diversos quos omnes in una aequatione, quam constans quaepiam mutabilis posita ingrediatur, complecti oportet. 452. Statuatur radius invariabilis AO =AO =c; sitque angulus AOA =α, qui mutabilis assumitur: ex Curvae in situ quocunque amb descriptae puncto quovis m ad rectam OAB pro Axe principali assumtam demittatur Applicata mP, sitque OP=x, &Pm=y.