Latin
CAPUT XIX
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 247-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIX. De intersectione Curvarum. 457. –Uemadmodum Lineae curvae a rectis intersecentur, in praecedentibus Capitibus jam saepius vidimus, ubi ostendimus Lineas secundi ordinis a rectis in pluribus quam duobus punctis secari non posse, Lineas autem tertii ordinis plures quam tres intersectiones, &quarti ordinis plures quam quatuor &ita porro non admittere. Cum igitur in hoc Capite constituerim intersectiones, quas duae quaevis Curvae inter se faciunt, definire, oportebit hanc tractationem a Lineis rectis inchoare, atque ipsa illa puncta indagare, in quibus recta quaepiam data Curvam datam trajicit. Hoc enim modo via parabitur ad intersectiones mutuas Linearum curvarum LIB. II. rum determinandas, quod argumentum maximum usum habere solet in construendis aequationibus altiorum graduum, qua de re in sequenti Capite fusius tractabo458. Sit igitur proposita Curva quaecunque AMm, cujus TAB. natura data sit per aequationem inter Coordinatas orthogonales XXIII. AP =x, PM =y. Ducatur jam recta quaecunque B Mm, quae quot &quibusque in punctis sectura sit Curvam AMm definiri oporteat. Ad hoc quaeratur aequatio pro Linea recta pariter inter Coordinatas orthogonales x &y ad eundem Axem AP idemque Abscissarum initium A relata.