Latin
CAPUT XIX
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 248
Unproofread scanNot analysed yet
Aequatio ergo pro Linea recta erit hujusmodi ακ Ἄ βy= γ; qua indicatur, posito x =o, fore y =AD =F, posito autem γ =ο, fore x =—AB =Σ; unde, concursus B hujus rectae cum Axe, pariterque angulus ad B, cujus tangens est „innotescit. Sic igitur tam Curva quam Recta proposita per aequationes inter communes Coordinatas *&y exprimuntur. 459. Quod si in utraque aequatione Abscissas x perpetuo aequales assumamus, Applicatae y, si sint diversae, ostendent, quantum Curvae &rectae puncta eidem Abscissae respondentia a se invicem distent. Si igitur ex utraque aequatione aequalis prodeat valor Applicatae y, tum ibi Curva &Recta commune habebunt punctum, ideoque eo in loco dabitur intersectioAd intersectiones ergo inveniendas in utraque aequatione. praeter Abscissas x, quoque Applicatae y aequales sunt constituendae; sicque habebuntur duae aequationes duas quantitates incognitas x &y evolventes, ex quarum resolutione vel Abscissae x, quibus intersectiones respondent, vel Applicatae y reperientur. Scilicet, si ex istis duabus aequationibus eliminetur incognita y, aequatio nascetur solam incognitam x complectens, cujus valores exhibebunt Abscissas AP, Ap unde Applicatae PM, pm eductae per intersectionum puncta M &m transibunt. 460. Cum aequatio pro recta BMm sit ακ +βyex ea fiet y =γ–; qui valor si in aequatione pro Curva loco y substituatur, orietur aequatio tantum x continens, cujus radices reales praebebunt omnes Abscissas, quibus intersectiones respondent; ideoque inter sectionum numerus colligetur ex numero radicum realium ipsius x, quas aequatio inventa suppeditat.