Latin
CAPUT III
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 25-3
Unproofread scanNot analysed yet
51. Haec incommoda evitabuntur si aequationum, quibus relatio inter Coordinatas exprimitur, ordines ad Curvarum classes constituendas adhibeantur. Cum enim pro eadem Linea curva, utcunque tam Axis &principium Abscissarum quam inclinatio Coordinatarum varietur, aequatio ejusdem semper ordinis maneat; eadem Linea curva non ad diversas classes referetur. Charactere ergo in numero dimensionum, quas Coordinatae, sive orthogonales sive obliquangulae, in aequatione complent, constituto, neque Axis neque principii Abscissarum mutatio, neque inclinationis Coordinatarum variatio, classium constitutionem perturbabit. Atque eadem Curva, sive aequatio inter Coordinatas specialis quaeque sive generalis sive etiam generalissima spectetur, ad eandem semper classem annumerabitur. Quam ob rem character distinctionis Linearum curvarum convenientissime ab ordine aequationum petitur. 52. Quoniam igitur haec diversa aequationum genera, quae ex dimensionum numero constituuntur, ordines vocavimus, diversa quoque Linearum curvarum genera, quae hinc oriuntur, ordinum nomine appellabimus. Cum ergo aequatio primi ordinis generalis sit o =α –βκ +γγ omnes Lineas curvas, quae sumtis ae &y pro Coordinatis, sive orthogonalibus sive obliquangulis, ex hac aequatione proficiscuntur, ad ordinem primum referemus. Supra autem vidimus in hac aequatione tantum Lineam rectam contineri, &hanc ob rem Euleri Introduct. in Anal. infin. Tom. II. rem primus ordo solam Lineam rectam in se complectitur, quae utique inter omnes Lineas est simplicissima. Cum igitur nomen Curvae huic primo ordini non conveniat, hos ordines non Linearum curvarum, sed vocabulo latiori simpliciter Linearum vocabimus. Ordo ergo Linearum primus nullam Lineam curvam continet, sed a sola Linea recta exhauritur. 53.