Latin
CAPUT III
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 26-2
Unproofread scanNot analysed yet
Perinde autem est sive Coordinatae statuantur rectangulae sive obliquangulae; quod si enim Applicatae cum Axe faciant angulum O, cujus Sinus sit μ &Cosinus ν, aequatio ad Coordinatas orthogonales reducetur, ponendo y ==&x =VII –t (44), unde ista inter Coordinatas orthogonales :&u, aequatio nascitur o =a βιτ (Q 4. Z)u, quae cum non minus late pateat quam prior, utraque enim est generalis, manifestum est significationem aequationis non restringi, etiamsi angulus, quem Applicatae cum Axe faciant, rectus statuatur. Hoc idem eveniet in aequationibus sequentium ordinum generalibus, quae non minus late patebunt, etsi Coordinatae orthogonales statuantur. Cum igitur aequatio generalis cujusque ordinis per determinationem inclinationis Applicatarum ad Axem nihil de vi sua perdat, ejus significatum non restringemus, si Coordinatas orthogonales statuamus. Quaecunque enim Linea curva in aequatione generali cujusque ordinis continetur, sumtis Coordinatis obliquangulis, eadem Linea curva in eadem aequatione continebitur, si Coordinatae rectangulae statuantur. 54. Lineae porro secundi ordinis omnes continebuntur in hac aequatione generali ordinis secundi. Ο= ψ βκτ γγ τ δα· ψεκy ψ ζγOmnes scilicet Lineas curvas, quas haec aequatio, denotantibus litteris x &y Coordinatas orthogonales, in se complectitur, ad ordinem Linearum secundum numeramus.