Latin
CAPUT XIX
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 250
Unproofread scanNot analysed yet
plicata Curvae, fieri non potest, quin ibi nulla existat intersectio. Haec ideo isto loco probe sunt notanda, quod in intersectione Linearum curvarum non semper singulae radices totidem intersectiones indicent; cujus ratio mox fiet manifesta, cum duas Lineas curvas contemplabimur, earumque intersectiones investigabimus. 463. Sint igitur descriptae duae Curvae quaecunque MEm, MEm, quae se mutuo intersecent; ad quarum intersectiones definiendas, natura utriusque exprimatur per aequationem inter Coordinatas orthogonales x &y ad eundem communem Axem AB idemque Abscissarum initium A relatas. Sumtis ergo pro utraque Curva Abscissis x aequalibus, ubi dantur intersectiones, ibidem Applicatae y convenient. Quocirca, si ex duabus Curvarum aequationibus propositis, eliminando 7, formetur nova aequatio solam x tanquam incognitam involvens, intersectiones omnes M, m, m, quotquot fuerint, indicabuntur per radices reales istius aequationis; scilicet, Abscissae AP, Ap, Ap, &c. quae intersectionibus M, m, m, &c. respondent, erunt valores ipsius x convenientes pro illa aequatione. 464. Inventis autem Abscissis his AP, Ap &c. ,quae intersectionibus conveniunt, non tam facile erit ipsa intersectionum puncta definire. Si enim pro utraque Curva eidem Abscissae AP plures Applicatae respondeant, quod evenit, si pro utraque Curva fuerit y Functio multiformis ipsius x, tum ex hac duplici Applicatarum multitudine eas, quae sint inter se aequales, eligi oportet: quae investigatio eo erit molestior, quo plures valores Applicata y in utraque Curva obtineat. Huic tamen difficultati facile occurretur, si, dum ex binis aequationibus propositis Applicata y eliminatur, ea aequatio in subsidium vocetur, qua y per x definitur; ex hac enim aequatione pro quovis ipsius xe valore invento cognoscetur magnitudo Applicatae ex puncto P ad intersectionem usque pertingentis; neque ad hoc opus erit, naturam alterutrius vel adeo utriusque Curvae perpendisse. 465. Sit una Curva Parabola, cujus natura hac exprimatur aequatione yy 2xy –xx —2a* =o; altera vero sit Circulus aequatione yy –xx -eς =o, expressus.