Latin
CAPUT XIX
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 251
Unproofread scanNot analysed yet
Ad y elimininandum subtrahatur primum prior aequatio a posteriori, ac remanebit ce —2ax 2xy –2ax —ce =ο, unde fit γ =ex qua jam patet, quicunque valores pro x resultent, iis semper valores ipsius y reales repertum iri. Substituatur ergo iste valor pro y inventus in altera aequatione, ac prodibit cujus adeo aequationis singulae radices reales praebebunt intersectiones veras. Ponamus esse c =2a ideoque cujus aequationis una radix est x =2a, qua extracta remanebit haec aequatio quae unam adhuc praebet radicem realem; utrique autem Appli2aa —cata conveniens invenitur ex hac aequatione y =priori scilicet *=2a, respondebit y =0, ita ut intersectio in ipso fiat Axe466. Hinc intelligitur quoties ambae aequationes inter *&y ita fuerint comparatae, ut in negotio eliminationis ipsius y inveniatur Functio rationalis ipsius x quae aequalis sit ipsi y; tum unamquamque radicem realem ipsius x, quam ultima aequatio, (postquam y penitus est eliminata,) praebebit, exhibituram esse intersectionem veram. Verum, si inter eliminandum nulla inveniatur Functio rationalis ipsius x, quae aequalis sit ipsi y; tum evenire potest, ut non omnes radices reales ex ultima aequatione erutae praebeant intersectiones veras. Tantus enim subinde valor pro x prodire potest, cui in neutra Curva Applicata realis respondeat; neque tamen hoc casu calculus erroris est arguendus.