Latin
CAPUT XIX
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 252
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim hujusmodi Abscissae pro utraque Curva Applicata imaginaria respondeat, in imaginariis autem aequalitas &inaequalitas aeque locum habeat atque in realibus; nihil impedit, quo minus Applicatae illae imaginariae inter se sint aequales, ideoque intersectionem mentiantur. 467. Ad hoc clarius ostendendum, describantur super eodem Axe BAE Parabola EM Parametri =24, &extra eam Circulus AmB Radii =c; existente intervallo AE =b; ita ut certum sit nullam prorsus dari intersectionem. Sumatur A pro Abscissarum initio, quae versus E affirmativae, retro autem versus B negativae statuantur; atque, pro Parabola habebitur haec aequatio γy –2ax –2ab; pro Circulo vero haec 2ex–xX. Quod, si jam, quasi intersectionem indagare γγ =—velimus, eliminemus y, statim habebimus xx 2(4–c) x 2ab =0, ex qua duo pro x valores reales reperiuntur, nempe alter affirmativus, alter negativus; cum tamen nulla existat intersectio. Pro his scilicet duabus Abscissis tam Parabola quam Circulus exhibebit Applicatas imaginarias, quae, utut imaginariae, tamen inter se erunt aequales: fiet autem hoc ipsius x valore substituto quae expressio utique est imaginaria. 468. Ex hoc exemplo intelligitur dari etiam Curvarum intersectiones imaginarias; quae, etiamsi sint nullae, tamen per calculum aeque indicentur ac reales.