Latin
S E NNCEE
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 264
Unproofread scanNot analysed yet
Quot variis modis numerus n per additionem produci potest ex numeris 1, 2, 3, totidem modis numerus n+ 3 in tres partes dispertiri poterit. Quot variis modis numerus n per additionem produci potest ex numeris 1, 2, 3, 4, totidem modis numerus n+4 in quatuor partes dispertiri poterit. Atque generaliter habebitur hoc theorema: Quot variis modis numerus n per additionem produci potest ex numeris 1, 2, 3, . . . . . m, totidem modis numerus nm in m partes dispertiri poterit. 315. Sive ergo quaeratur quot modis datus numerus in m partes inaequales, sive in m partes, aequalibus non exclusis, dispertiri possit, utraque quaestio resolvetur si cognoscatur quot modis quisque numerus per additionem produci possit ex numeris 1, 2, 3, 4 . . . . . . . . . m, quemadmodum hoc patebit ex sequentibus theorematis, quae ex superioribus sunt derivata. Numerus n tot modis in m partes inaequales dispertiri potest D(+D per additionem produci poquot modis numerus n Numerus n, tot modis in n partes sive aequales sive inaequales dispertiri potest quot modis numerus n— m per additionem produci potest ex numeris 1, 2, 3, . . . . . . . m. Hinc porro sequuntur haec theoremata. Numerus n totidem modis in m partes inaequales secari potest, mumD in in partes, sive aequales quot modis numerus n– sive inaequales, dispertitur. Numerus n totidem modis inm partes, sive inaequales sive aequales, secari "(m–2) in m partes secari potest, quot modis numerus n+ inaequales dispertiri potest. 316. Per formationem autem Serierum recurrentium inveniri poterit, quot variis modis datus numerus n per additionem produci possit ex numeris 1, 2, 3, . . . . . . . . m.