Latin
S E NNCEE
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 265
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hoc enim inveniendum evolvi debebit fractio atque Series recurrens continuari debebit usque ad terminum NX, cujus coëfficiens N indicabit, quot modis numerus n per additionem produci possit ex numeris 1, 2, 3, 4. . . . . m. At vero hic solvendi modus non parum habebit difficultatis, si numeri m &n sint modice magni; scala enim relationis, quam praebet denominator per multiplicationem evolutus, ex pluribus terminis constat, unde operosum erit Seriem ad plures terminos continuare. 317. Haec autem disquisitio minus erit molesta, si casus simpliciores primum expediantur, ex his enim facile erit ad casus magis compositos progredi. Sit Seriei, quae ex hac fractione oritur, terminus generalis =Nx'; at Seriei ex hac forma ortae terminus generalis sit Mx, ubi coëfficiens M indicabit quot variis modis numerus n —m per additionem produci Euleri Introduct. in Anal. infin. parv. possit ex numeris 1, 2, 3, . . . . . . . m.