Latin
S E NNCEE
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 266
Unproofread scanNot analysed yet
Subtrahatur posterior expressio a priori, ac remanebit atque manifestum est Seriei hinc ortae terminum generalem futurum esse (N–M)x; quare coëfficiens N–M indicabit quot variis modis numerus n per additionem produci possit ex 318. Hinc ergo sequentem regulam nanciscimur. Sit L numerus modorum, quibus numerus n per additionem produci potest ex numeris 1, 2, 3, . . . . . (m Sit M numerus modorum, quibus numerus n— m per additionem produci potest ex numeris 1, 2, 3, . . . . . . . . m. Sitque N numerus modorum, quibus numerus n per additionem produci potest ex numeris 1, 2. 3, . . . . . . . m. His positis, erit, ut vidimus, L=N –M; ideoque N= L+M. Quod si ergo jam invenerimus quot variis modis numeri n &n— m per additionem produci queant, ille ex numeris 1, 2, 3, . --. . . . . . (m– 1) hic vero ex numeris I, 2, 3, -. . . . . . . . m; hinc addendo cognoscemus, quot variis modis numerus n per additionem produci queat ex numeris 1, 2, 3 m. Ope hujus theorematis a casibus simplicioribus, qui nihil habent difficultatis, continuo ad magis compositos progredi licebit, hocque modo tabula hic annexa est computata, *cujus usus ita se habet. Si quaeratur quot variis modis numerus 50 in 7 partes inaequales dispertiri possit; sumatur in prima columna verticali nu22–22, in horizontali autem suprema numemerus 50 rus romanus VII; atque numerus in angulo positus 522 indicabit modorum numerum quaesitum. Sin autem quaeratur, quot variis modis numerus 50 in 7 partes, sive aequales sive inaequales, dispertiri possit, in prima columna *Vide Tab. pag. 275. columna verticali sumatur numerus 50–7243; cui in columna yma respondebit numerus quaesitus 8946. 319. Series hujus tabulae verticales, etsi sunt recurrentes, tamen ingentem habent connexionem cum numeris naturalibus.