Latin
** X BYTCX–EE=O
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 278-2
Unproofread scanNot analysed yet
tractatis, scilicet PFQy –Ryy =0 fient P &p Functiones secundi ordinis ipsius x, Q &7 Functiones primi ordinis, &R &r erunt constantes, unde colligitur aequatio resultans fore biquadratica. Atque adeo per intersectiones duarum quarumvis Sectionum conicarum altioris gradus aequationes construi nequeunt, quam biquadraticae, quas autem per Circulum &Parabolam construi posse vidimus. Hoc idem vero intelligere licet ex natura Linearum secundi ordinis, quae a recta Linea in duobus punctis secari possunt; unde duae rectae quatuor intersectiones formare poterunt, at duae Lineae rectae junctim consideratae speciem constituunt Linearum secundi ordinis; unde patet duas Lineas secundi ordinis se mutuo in quatuor punctis intersecare posse. 497. Adhibeantur ad intersectiones efficiendas duae Lineae, altera secundi, altera vero tertii ordinis, quae exprimantur his aequationibus PEQy +Ryy =0 Erit ergo P Functio duarum dimensionum ipsius x, Q Functio unius dimensionis, &R constans; tum vero p Functio trium dimensionum, 9 duarum, r unius dimensionis &s constans. Quarum ratio si in aequatione post eliminationem ipsius 7 orta (480. )habeatur, patebit eam fore ordinis sexti; quare per intersectiones Lineae tertii ordinis cum Sectione conica altiores aequationes, quam sextae potestatis construi non poterunt: quod idem ex natura utriusque ordinis patet, cum enim Lineae tertii ordinis a Linea recta in tribus punctis intersecentur, eaedem a duabus rectis, quae junctim sumptae speciem Linearum secundi ordinis constituunt, in sex punctis intersecabuntur 498.